KEFA_clock

Priora exemplaria semper pretiosissima erunt.

Nunc tuum horologium praeoccupa; si te inscripseris
in consociatione “KEFA” multis singularibus rebus interesse poteris.

Horologhia possunt adhuc comparari

167/200

scroll_to_top.svg

“KEFA” Horologia digna quae colligantur

"Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam"

Horologium
aeternarum
imaginum

KEFA_orlogio

Narratio quae non solum antiquorum atque praesentium morum signum est, sed etiam praeceptorum atque virtutum immortalium exemplum fit.

stemma_citta_del_vaticano stemma_citta_del_vaticano
KEFA_orlogio KEFA_orlogio

Imaginum narratio

Pontificis insignia, in facie recta et retroversa efficta, celebrant artissima vincula inter Sanctam Sedem et Pontificem, inter Christianorum orbem et hominum urbem, inter fidei documenta et sanctos ipsius fidei testes et defensores.

“Kefa” in hoc opere duo insignia proprie effingit: primum Vaticanae Civitatis, alterum Francisci Pontificis, in ea civitate, his temporibus, regnantis.

De nostra diligentia in opere perficiendo

Tam singulare officium nobis commissum, honore “Kefa” afficit et nos impellit ad posteris tradendas rerum notiones et imaginum significationes.

KEFA MMXIII exemplaria insculpta

“Kefa” celebrat annum MMXIII in quo Franciscus Pontifex creatus est et, MMXIII horologiis confectis, symbolicum atque singulare opus perficit.

kefa_orologio

Hodie rarum
cras unicum

Hoc singularitatis virtus est

In omnibus horologiis “Kefa” singularitatis virtus est. Narratio suis ipsius symbolis, sacris locis, claris viris tradita et tempus a “Kefa” distinctum quae exspectat et accipit omnes qui nunc in ea se agnoscunt.

MMXIII exemplaria insculpta, numero atque ordine notata, in tabulas relata, praesentis temporis vim testantur, praeterita admonent, futuri exspectationem amplificant.

Libellus Electronicus

Libellus electronicus inventio nova est ut horologii historia scribatur et, tempore transeunte, eius virtus augeatur. Possessores id facile consulere atque in dies complere poterunt, aptis clavibus utendis.

Proxima annotatio
logo_kefa

Nomina “Petrus” et “Petra”, ut fieri solet in aramaico sermone, appelationem “Kefa” efficiunt

KEFA

Tempus hominem remota praenotantem allicit

Nomen “Kefa” radices penitus immittit in re singulari, quae nobis narrat “petrosam” fidem Petri, sibi praefigurantis humanae vitae tempus late in divinum amplificatum.

CONCORDIA

Hoc tempus est ad concordiam parandam qua nihil hominibus pretiosius inveniri potest

Virtutes, narratio,imagines fiunt consociata voluntas, quae plurimum ad benefaciendum confert.

De magni operis rebus singulis

Decora et ornamenta amoenioris cultus singularem reddunt huius horologii possessionem.

  • icon
  • icon
  • icon
  • icon
  • icon
  • icon